라틴어 문장 검색

Multis enim atque etiam principi dixerat, sola se munuscula dumtaxat natali suo aut Saturnalibus accepisse et plerisque misisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:5)
Attuli tibi ex patria mea pro munusculo quaestionem altissima ista eruditione dignissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 1:1)
Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosissimum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 2:1)
Itaque partem oneris tui mihi vindico, et tamquam parens alter puellae nostrae confero quinquaginta milia nummum plus collaturus, nisi a verecundia tua sola mediocritate munusculi impetrari posse confiderem, ne recusares.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 2:2)
An si litibus tererer, obstrictum esse me crederem obeunti vadimonia mea, nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne dicam solo, certe maxime possum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 3:1)
si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, corpore, non tantum sedulitate placet, fac domina potiare prius, comes illa sequatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:257)
sit suus in blanda sedulitate modus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 28:5)
nil igitur tota Ponti regione sinistri, quod mea sedulitas mittere posset, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 810)
iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos victus et humanis usibus apta Ceres, orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis, pauper, sed multae sedulitatis anus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권446)
praeda puellares animos prolectat inanis, et non sentitur sedulitate labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권298)
rustica sedulitas gratior arte fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권345)
sed et hic mea (pone timorem) sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam hoc pater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:4)
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.13)
atque si me vivere vis sanum recteque valentem, quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque dissignatorem decorat lictoribus atris, dum pueris omnis pater et matercula pallet, officiosaque sedulitas et opella forensis adducit febris et testamenta resignat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 72)
"non invisa feres pueris munuscula parvis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 710)

SEARCH

MENU NAVIGATION