라틴어 문장 검색

nam totam silentii vestri invidiam verti non iniurium est ad superbiam filiorum, qui se diligi sentientes quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium, quos monere pro patria auctoritate debebitis, ut contractae apud nos offensae amaritudinem politis affatibus dulcare non desinant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
pudicitiam prae ceteris sobrietatemque sectari, quod tam laudandum in iuventute quam rarum, summatibus deinceps et tunc comiti civitatis non minus opportunis quam frequentibus excubiis agnosci innotescere familiarescere, sicque eius in dies sedulitas maiorum sodalitatibus promoveri;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:1)
per quem saepenumero absentum dumtaxat institutorum tantus colligitur affectus, quantus nec praesentanea sedulitate conficitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:3)
ceterum ad praesens petita venia prius impetrataque cautissimum reor ac saluberrimum per has maxume civitates, quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stilo frequentiori renuntiare dilataque tantisper mutui sedulitate sermonis curam potius assumere conticescendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:2)
quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari, quae cum reliquis commeantibus tum praecipue Amantio intercurrente geminare cum quadam mentis intentione debemus, ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere quam nos ex amore dictare, domine papa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:2)
Etsi plusculum forte discreta, quam communis animus optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris obiectu quantum ad solvendum spectat officium nostra sedulitas impediretur, nisi quod per regna divisi a commercio frequentiore sermonis diversarum sortium iure revocamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 1:1)
igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit.
(아풀레이우스, 변명 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION