라틴어 문장 검색

Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:17)
Licet aestus temporibus tenuibus posset imbribus vita segetum prorogari, ariditatis tamen periculum evitare non possunt nisi rore fuerint pluviali perfusae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:2)
'Fertilior seges est alienis semper in agris, vicinumque pecus grandius uber habet.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 29:1)
Prata virent, segetem foecundis imbribus aether Irrigat, et bibulae radici alimenta ministrat.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:19)
Jamque super vallum et munima longa virescit Expectata seges, jam propugnacula rident Vere novo;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:2)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
Qualiter agricola Zephyrus sine uomere terram Excolit et florum segetes extollit in ortus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:22)
Spes uincitur ubere fructu, Gratis poma parit arbor, uitisque racemos, Et sine se natas miratur pampinus uuas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:9)
In mense [0398D] itaque Julio haec adversa illis contigerant, quando hac in regione frumenta et segetes maturae jam ad messem flavescunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:17)
Angustiato itaque fame populo, visum est viris consilio cautissimis, ut segetes maturas repertas in campestribus desertae et vacuae civitatis igne torrerent, et torrida grana excuterent, quibus populus jejunus sustentari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:18)
Uvarum copia vinique affluentia primoribus semper abundabat, et pretium habentibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:2)
Ubi praecipua ubertate frumenti, uvarum, musti, olei et hordei fruentes, quindecim dierum spatium laetanter peregerunt, civibus urbis et peregrinis Pisanis ac Genuensibus omnem familiaritatis et affabilitatis mutuam gratiam exhibentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:9)
- Ubi populus in itinere suo illicite luxuriatur, praesidium Ancras funditus diruens, sata et segetes vicinas Turcorum succidens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 15:2)
Hoc itaque castellum militibus imperatoris restituentes, eo quod de regno ejus fuerit, et injusta invasione Turcorum amiserit, profecti sunt ad praesidium Gargara, segetes et omnia sata regionis depopulantes, eo quod praesidio nocere nequiverant propter ejus munitionem, situ et natura locorum validam et insuperabilem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:4)
quos non aliter gladio metebant, quam messor, qui falce maturas segetes metere solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION