라틴어 문장 검색

Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장1)
incusat spes aegra moras longique videntur stare dies segnemque rotam non flectere Phoebe.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:8)
Sic fatus acutum adgreditur lenonis opus, nec segnis ad artem mens erat officiique capax omnesque pudoris hauserat insidias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:55)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae consequitur, centumque vias meditata nocendi tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae hic erat) adgreditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:113)
numquam mea dextera segnis ad ferrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:231)
ipse Leo damma cervoque fugacior ibat sudanti tremebundus equo:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:254)
heu nimium segnes, cauta qui mente notatis, si revolant mergi, graditur si litore cornix.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:327)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
nil nautica prosunt turbatae lamenta rati nec segnibus undae planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:92)
quis iam post talia segnis ambigat aut caelo dubitet parere vocanti?"
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:212)
Iam breve decrescit lumen languetque senili segnis stella gelu, qualis cum forte tenetur nubibus et dubio vanescit Cynthia cornu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix14)
Nec deside cura segnis marcet amor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae109)
Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)
primus terrificum Mavors non segnis in agmen Odrysios impellit equos, quibus ille Gelonos sive Getas turbare solet:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia51)

SEARCH

MENU NAVIGATION