라틴어 문장 검색

Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 7:2)
Quae cum in gregem incidit, confestim mutandus est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione ceteros labefaciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 1:6)
Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:1)
Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:4)
At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장1)
nam spes incesserat dissidere hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장3)
ut secretis Augustae precibus veniam obtinuit, paulatim segregari a marito, dividere defensionem coepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장4)
bona interfectorum in medium cedant, ne quis occulere quicquam aut segregare causam suam possit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장5)
quem si invenisset idoneum, facile omnium animos cogniturum adversariosque sublaturum, quod inimici eius dissidenti suos sensus aperturi forent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 2:2)
ad quem cum legati venissent Romani, qui de eius voluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 2:2)
cum Iulia primo concor diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et aliquanto grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui Aquileiae natus infans extinctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:2)
caede in theatro per discordiam admissa capita factionum et histriones, propter quos dissidebatur, relegauit, nec ut reuocaret umquam ullis populi precibus potuit euinci.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 2:2)
mille etiam praestantissimos segregavit ad corporis custodiam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:33)
Ad hoc, cives inter sese, de ratione nova rempublicam ordinandi, vehementissime dissidebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.73)

SEARCH

MENU NAVIGATION