라틴어 문장 검색

In ipsa quidem divinitatis natura, ac divinarum personarum distinctione, ita praesumptuosus assertor invenitur, ut quia Deus Pater generavit Filium, profiteatur Deum genuisse seipsum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:2)
Qui putat ejus potentiae Deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum ita Deus non est, sed nec spiritualis creatura nec corporalis, nulla enim res est omnino quae se ipsam gignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:4)
Substantiae vero in propria natura per seipsas existere aut perseverare possunt, omnibus et aliis rebus destructis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:16)
et pluraliter, ut dictum est, invisibilia septiformem ejus spiritum, hoc est Spiritum sanctum, intelligi arbitror, qui nonnunquam etiam pro diversitate donorum septem spiritus appellant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:9)
Cum vero ait invisibilia ipsius vel ejus virtus, per hoc quod ipsius et ejus Patrem dixerit, ipsum expressit, cujus videlicet tam ipse Spiritus quam Filius esse dicitur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:12)
Quo itaque modo Deus a seipso ad creaturas exire dicitur per benignitatis affectum sive effectum, cum hoc ipsum quod benignus est, aut benigne aliquid ex charitate agit, secundum affectum vel effectum quem in creaturis habeat, dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:1)
Similiter si dicamus in Patrem esse Filium, videlicet sui ipsius, tale est ac si dicamus divinam potentiam seipsam genuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:2)
Diversa autem proprietate sunt aes, et aereum sigillum, unde non est consequens ut si aereum sigillum sit ex aere, ideo aliud sit ex seipso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:5)
Qui putat ejus potentiae Deum esse, ut seipsum genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura, nec corporalis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:9)
Nulla enim res omnino est, quae seipsam gignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:10)
Ipse etenim Omnipotens est sapiens sive benignus et e contrario, sed non ipse Pater est Filius, scilicet sui, vel est Spiritus sanctus, cum ipse videlicet Pater non procedat ex Patre, hoc est ex seipso, vel Filio, sicut et Spiritus ex Patre procedit sive Filio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:15)
non enim quemadmodum bonus Dei affectus ex potentia ejus et sapientia, ut dictum est, procedit, ita potentia ipsa sive sapientia ex seipsis procedere possunt, quod esset Patrem vel Filium esse Spiritum sanctum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:16)
Quamvis etiam possit intelligi, ut omnino prohibeatur homo ex seipso verbis aliquid supplere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:5)
Et fortassis ita primo factum est, ut in aliqua scilicet visibili specie invisibilis Creator ipse homini se revelaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:2)
Facile quippe est ex similibus similia conjici, et quo quisque alteri similior, facilius ex seipso ad ejus notitiam pertingere valet, cui est ipse per naturam vicinior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION