라틴어 문장 검색

Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias atque inde extra segetes derivemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:2)
atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die surgit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:6)
temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:3)
caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:4)
Atque adhuc de satione autumnali loquimur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 6:3)
Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:1)
Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 8:3)
Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:4)
Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:1)
prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:2)
Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 31:2)
Peracta sementi sequens cura est sartionis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:2)
Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementim ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:2)
Quae nos ratio docet sufficere posse iugum bovum tritici centum viginti quinque modiis totidemque leguminum, ut sit in assem autumnalis satio modiorum ducentorum quinquaginta, et posthac nihilo minus conserantur trimestrium modii quinque et septuaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 7:3)
item peracta sementi, quibus requiescunt, dies triginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION