라틴어 문장 검색

Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis reprimentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:4)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus, aliave verbena ex reprimentibus decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 7:1)
aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 28:8)
Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:6)
sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sint ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:4)
Si purum est, in aqua desidere homo debet, aut salsa, aut cum verbenis vel malicorio incocta:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 33:2)
deinde digiti fovendi aqua ex verbenis, imponendumque super medicamentum ita factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 2:2)
cicatrix inducta fovenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint, illinendumque medicamentum est, quod siccet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 36:6)
tertio die resolvendum, fovendumque aqua in qua verbenae, de quibus supra dixi, sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 38:3)
Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis nec inviolatum seminarium nec pedamenta ad nexum vineae nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 7:2)
quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe eorum proscinditur,nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 2:3)
Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:1)
Itaque si arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:4)
Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:1)
et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION