라틴어 문장 검색

senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 14:1)
ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 206:1)
eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis quae in Histria essent acta in contionem quoque produxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 75:1)
unus velut morbus invaserat omnes Italiae civitates ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 23:2)
cum Atheniensium qui a Philippo obsidebantur legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset, plebe quod tot bellorum continuus labor gravis erat dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha5)
plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 46:1)
Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur;
(카이사르, 내란기, 1권 1:2)
hinc Gracchi et Saturnini turbatores plebis nec minor largitor nomine senatus Drusus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장3)
ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis quorum vires erant debiles, bonis viris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:2)
multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:1)
captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, cum patres clandestina denuntiatione revocati ad diem certam essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis plebi ut quoniam Volscos in Hernicorum agros praedatum exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur consulariaque comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 393:1)
hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam omnibus concedentibus dominabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 39:1)
iam vero nihil in senatu agi aliter quam si plebis ibi esset concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 42:1)
interim iuvenes militares et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 305:1)
hoc facto senatus consulto, cum tribunis plebis actum est aut conpararent inter se aut sorte legerent qui duo cum praetore ac legatis irent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 289:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION