라틴어 문장 검색

"quid enim septena movere castra et Agenoreos opus emendare penates?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권266)
adeoque ea victoria laeta patribus fuit ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri Veientani septena iugera plebi dividerentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in spem liberos tollere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 351:1)
eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:3)
in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 344:1)
Age, puere, ab summo septenis cyathis committe hos ludos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 133)
duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, διπλάσιονα. Non minus etiam, quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, (ita etiam, ex eo quod perficitur pedum numero corporis scapi elata> sexies altitudines terminavit) eum perfectum constituerunt, cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장29)
eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in novem partes altitudo dividatur et dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장37)
Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines scaporum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장39)
namque si in araeostylo nona aut decima pars crassitudinis fuerit, tenuis et exilis apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer consumit et inminuit aspectu scaporum crassitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장40)
item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장46)
item quae erunt a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장47)
quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장50)
Scapis columnarum statutis capitulorum ratio
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장17)
Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장28)
Capitulis perfectis, deinde scapis> columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION