라틴어 문장 검색

Cumque ignis magnitudine venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt, sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius, ceperunt;
(카이사르, 내란기, 3권 101:8)
Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장1)
ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장35)
At quibus magni lienes sunt, iis gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguinis aliqua parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장56)
ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장77)
Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est, nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totove corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장122)
Avertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장57)
si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장26)
Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo . . . et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장4)
Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장4)
Putrem vero carnem continet neque ultra serpe patitur et leniter exest mel vel cum lenticula vel cum marrubio vel cum oleae foliis ante ex vino decoctis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장8)
At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장65)
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장295)
Omniaque ea simul serpunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장307)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt quae carnem putrem lenus edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장333)

SEARCH

MENU NAVIGATION