라틴어 문장 검색

Nec mirum si facta prius perfectius ornans Perficit et factum cultu meliore uenustat, Cui magis arridet species et gracia forme, Quod comites multa pictoris preuenit arte, Totam pictoris artem sub pectore claudens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:4)
Hanc artis gerit effigiem pars unica uestis, Sed tamen artificum loquitur pars altera formas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:1)
Solliciti uultus, animum prudentis, honesti Cultus, attenti speciem formamque modesti Hec gerit et sexum transcendit mente uirili.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:5)
Hoc igitur cultu uirgo preculta laboris Pondera non fugiens, ne pondere pondus honoris Effugiat, dum uitat honus ne utiet honorem, Robur uirgineum cumulo uirtutis et arte Transgrediens, superat uir sensu, femina sexu:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:29)
Nec motu subito quod concipit exprimit actu, Nec quod mens gignit subitos deducit in actus, Nam, si conceptum pariat mens ipsa, priusquam Formam suscipiat conceptus mentis in aluo, Vel firmum capiat mentis matrice sigillum, Nutritumque diu racionis fomite uiuat, Fetus abortiuus subito decurret ad ortus, Non uita dignus proprio morietur in ortu, Vel uiuens saltem lugebit crimina forme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:31)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
Nil cultus formeque nihil peregrinat ab illis Quod plene possit speciem cumulare iugalis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:5)
Si tamen ad primos collatio nulla redundet Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse, Non erit a propriis exclusus dotibus eius Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:2)
Non huc nobilitas generis, non gracia forme, Non gaze deiectus amor, non gloria rerum, Non mundanus apex, non uirtus corporis, audax Improbitas hominis, preceps audacia tendit, Sed solum uirtus animi, constancia mentis Factaque nobilitas, non nata sed insita menti, Interior species, uirtutum copia, morum Regula, paupertas mundi, contemptus honoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:7)
Claudit eam uestis auro perfusa, refulgens Argento, plus ueste decens habituque decenti Gracior et puro celi fulgencior astro, Quam diuina manus et solers dextra Minerue Texuit, ut forme nobis exponit honestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:8)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
Cur forme species purgata serenat Adonim, Dauus abusiuam speciem gerit, Hector in armis Fulgurat, ingenii radio scintillat Vlixes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:13)
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas, Vult hominem formare nouum, qui sidere forme Et morum forma reliquos transcendat, et omnes Excessus resecans, regali limite gressum Perducat, mediumque tenens extrema relinquat, Vt saltem mundo sydus prefulguret unum Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus, Vt sic respiret uirtus, excuset in isto Erores Natura suos, et conferat uni Quod multis conferre nequit meritumque fauoris Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION