라틴어 문장 검색

Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
Exigit a miseris tristes victoria poenas, Sibilaque et flammas infert sopor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:26)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
illis e faucibus angues Stridula fuderunt vibratis sibila linguis, Femineae qui more comae per terga soluti, Ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:4)
Cerberus Orpheo lenivit sibila cantu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:11)
Sibilaque effundens cunctas terrentia pestes, Ante venena nocens, late sibi submovet omne Vulgus, et in vacua regnat Basiliscus arena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:60)
namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30512)
neque enim caesariem dicere debuisset, nisi quia nudo capite incedebat Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30513)
sibila id est sibilantia, nam participium est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2111)
quem sese ore ferens ut obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, item namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 113)
agmina pentheus aut impetus aut secundum quosdam, quoniam habitus earum et sibila serpentium faciem agminis praebent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4694)
quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis exprimit et planctus fractaeque tonitrua nubis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2473)
sane quidam dicunt versus alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint Gorgonis in medio portentum inmane Medusae, vipereae circum ora comae, cui sibila torquent infamesque rigent oculi, mentoque sub imo serpentum extremis nodantur vincula caudis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 28910)
caesaries coma, ab eo quod caedi potest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6591)
nam "sibila ora" participialiter dictum est pro 'sibilantia'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 822)

SEARCH

MENU NAVIGATION