라틴어 문장 검색

Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream ejus ad recipiendum lumen siccum et purum notionum verarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:2)
At solidiora, sicca, aut magis compacta, qualia sunt lapides et ligna, necnon metalla, multo adhuc minorem compressionem aut extensionem, et fere imperceptibilem ferunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:1)
omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:13)
Etenim viola, rosa sicca, lactuca, et hujusmodi benedicta sive benigna, per vapores suos amicos et moderate refrigerantes, invitant spiritus ut se uniant, et ipsorum acrem et inquietum motum compescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:11)
Paracelsus autem ait, herbam vocatam Rorem Solis meridie et fervente sole rore impleri, cum aliae herbae undique sint siccae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:19)
(Nam de sale inepta ratio est, sed introducta ut possit comprehendere corpora terrea, sicca, et fixa.)
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:7)
Bene asserit Heraclitus in uno aenigmatum suorum lumen siccum optimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:3)
Atqui certissimum est lumen quod ab alio proficiscitur per modum consilii illo siccius est et purius, quod a proprio emanat iudicio et intellectu, siquidem quod affectibus semper maceratur et tingitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:4)
Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
Postremo senectus earum obrepit, cum siccae et exhaustae sunt, manente tamen garrulitate.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 10:7)
Haec iam sicca negat fructus, quos ferre solebat, Nullaque spes uitae regione sub hac fit utrique.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:9)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장19)
Quare sicca iam lacrimas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:14)
Quos Notus sicco uiolentus aestu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 12:1)
Uicibus cedant humida siccis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION