라틴어 문장 검색

ibi haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est, et deinde intentiore custodia cautum ne quid falleret Volturno ad urbem missum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 253:2)
sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quae volvit amnis propugnantem interfectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 262:1)
sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent, primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos qui prae se irent, in summum evadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 307:1)
unum esse Macedoniae regnum, et regione propinquum, et quod, sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis videatur posse facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 534:1)
Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 714:1)
Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 66)
Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:2)
aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, sicubi magna Iovis antiquo robore quercus ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION