라틴어 문장 검색

namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 393:1)
ipse, ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc, ubi eae siderent, vadis pervagatos stagnum, conpertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 643:1)
inde principio veris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, oppugnandos est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 145:1)
cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostes esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 254:1)
itaque cum recentes et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigidoque obsolidate permanente, ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem, qua est tectorium, tenere contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장11)
igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장12)
cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장21)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION