라틴어 문장 검색

Stansque imperator immobilis dum silerent, residua fidentius explicavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 10:1)
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 18:1)
Advenit - o socii - iustum pugnandi iam tempus, olim exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis motibus poscebatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 30:1)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Illud tamen nec dissimulare potuit nec silere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 4:2)
Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli decus vel capitis poscebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 17:2)
Rheno exinde transmisso, regionem subito pervasit Francorum, quos Atthuarios vocant, inquietorum hominum licentius etiam tum percursantium extima Galliarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 2:1)
O Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inquietiores inveni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 5:2)
Et quamquam veteres cum his quorum memini floruere complures, tamen ne quidem in eadem urbe doctrinae variae silent;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:1)
Quibus ideo iam silentibus, ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere, et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua quam petiit, medio noctis horrore, vita facilius est absolutus, anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum, inter complures alios turba consumpsit imperii successorum, et Basilina matre iam inde a maioribus nobili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 22:1)
Linguae fusioris, et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimium deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur (si revertisset de Parthis), boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 17:1)
At in Bithynia Valentinianus princeps (ut praediximus) declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia, quam sibi placentia, secuturus, percunctabatur, quemnam ad imperii consortium oporteret assumi, silentibusque cunctis, Dagalaifus equestris militiae rector, respondit fidentius:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 1:1)
Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:2)
Illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite, nequo casu ferarum deleretur luctificus calor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:2)
Ut sunt in palatiis non nulli alienarum avidi rerum, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione, contradicturis copia servata, donabat ei qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens, ut castigatius agerent inquieti, lucra quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION