라틴어 문장 검색

O Latonia, maximi magna progenies Iovis, quam mater prope Deliam deposivit olivam, montium domina ut fores silvarumque virentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 343)
a tergo cavaedium porticum aream porticum rursus, mox atrium silvas et longinquos respicit montes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:3)
Iussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:4)
oreades nymphae montium Oreades dicuntur, silvarum Dryades, quae cum silvis nascuntur Amadryades, fontium Napeae vel Naides, maris vero Nerei+des.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5001)
Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 23:1)
protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo, iubeoque tremescere montes et mugire solum manesque exire sepulcris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:7)
Saxa trabesque super totosque involvite montes vivacemque animam missis elidite silvis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 52:9)
tandem fessis pax reddita silvis, fluminaque et vacuis auditae montibus aurae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 22:2)
robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea silvis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum vivos indignantesque solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:4)
fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, silvas armenta virosque involvens secum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:25)
Non silva sua decorata coma fundit opacas montibus umbras, non rura virent ubere glebae, non plena suo vitis Baccho bracchia curvat:
(세네카, 오이디푸스 2:39)
gemini procul urbe malignis faucibus urgentur colles, quos umbra superni montis et incurvis claudunt iuga frondea silvis - insidias natura loco caecamque latendi struxit opem - mediasque arte secat aspera rupes semita, quam subter campi devexaque latis arva iacent spatiis, contra importuna crepido, Oedipodioniae domus alitis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권204)
Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, purus ab arboribus, spectabilis undique campus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:1)
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION