라틴어 문장 검색

sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장2)
consules super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장3)
Is quoque annus legationes Graecarum civitatium habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum asyli ius ut firmaretur petentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장1)
Per idem tempus Plautius Silvanus praetor incertis causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor sponte mortem sumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장1)
refert ad senatum, datisque iudici- bus Vrgulania Silvani avia pugionem nepoti misit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장3)
Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장1)
Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat poscebatque tempus evocandorum testium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장2)
adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli, militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tribuni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus Paulus centuriones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장5)
haec ferre Gavius Silvanus tribunus praetoriae cohortis et an dicta Natalis suaque responsa nosceret percontari Senecam iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장8)
nam et Silvanus inter coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem consenserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장9)
e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua manu cecidit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장5)
Tampius Flavianus Pannoniam, Pompeius Silvanus Dalmatiam tenebant, divites senes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장7)
ducebat Pompeius Silvanus consularis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장6)
is Silvanum socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION