라틴어 문장 검색

Tunc quidam forte Christianae professionis illis obviam facti sunt, quos nimia audacia freti gentiles praefati, persequi, occidere et rebus exspoliare decreverunt, ut sic in gloria et victoria cum spoliis fidelium ad suas civitates repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:2)
hac tamen rata et firma conditione, ut quique sua lege [0644B] et professione utentes, amicitiam et foedus integre servarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:8)
De terra longinqua regni Anglorum, Flandriae ac Danorum viri ac milites [0655D] Christianae professionis, per aquam nimiam immensi maris huc adnavigavimus Dei opitulatione, causa adorandi in Jerusalem et videndi sepulcrum Domini.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 2:4)
Simplicitatem sempertuam amicam voces eamque senper tecum habere procures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 62:6)
Et hec vidi meis temporibus, qui in hac professione e plus viginti quatuor annis exertitatus sum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 20:1)
Quae summa praevidit providentiae simplicitas, "fatum singula digerit in motum locis, formilis, temporibusque distributa";
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 12:2)
sive quod pura simplicitas sit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:25)
ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:8)
lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:6)
Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:2)
Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:13)
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:13)
eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:10)
Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 23:1)
Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus, Epigonum et Eusebium, nec professionem nec dignitatem ostendens, aliquotiens increpabat, aequisoni his magna quaerebantur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Cilicia philosophus ducitur, et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset, promittentes armorum, si novae res agitari coepissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION