라틴어 문장 검색

Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:10)
Sed hoc alta potius interpretatione collegit, quia Dominus Deus noster quamvis acerbis iniquitatis nostrae offensus esset erroribus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:1)
secundum nominis interpretationem, non coacta videtur haec actio esse gratiarum quasi Domino;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:10)
Altior autem interpretatio hoc habet, quod bestiae mundae videntur sensus esse sapientis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 3:3)
In quo et ii qui simpliciter intelligunt, ut non expendant sermonis examen, non nobis videntur esse contrarii.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:4)
Altior autem sensus nominum interpretatione signatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 3:1)
Quaero nunc cur non simpliciter dixerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:1)
Nembroth autem per interpretationem dicitur Aethiops.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:4)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
Relatis adiectisque cum interpretatione maligna compluribus, iratus ultra modum Constantius, nec discusso negotio, nec patefieri quae scientiam eius latebant, permissis, appetitum calumniis, deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum immodico saltu promoto, ex Gentilium et Scutariorum tribuno.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 5:1)
Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt.
(아풀레이우스, 변명 25:2)
Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare.
(아풀레이우스, 변명 72:1)
De vertendis autem in linguam latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et LXX, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:4)
Ita vero in templis populis congregatis recitari huiusce modi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:2)
Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniunx impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non liceat vivere, quia, etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen nihil eorum sciens innocenter et simpliciter nupsit.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION