라틴어 문장 검색

Excitabit autem persecutionem sub omni celo supra christianos et omnes electos.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:9)
In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:39)
sed primo exteriora vel modica, de quibus non magnopere curandum est, an celentur, an nudentur;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:2)
cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:3)
confundunt omnia, non locum servantes ubi, non tempus quando, non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:3)
"Simulator enim ore", ut ait Salomon, "decipit amicum suum" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:55)
Nihil inter nos simulatum, fucatum nihil, nihil inhoneste blandum, nihil indecenter durum, circuitus nullus, nullus angulus, sed omnia nuda et aperta;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:9)
Inquirit que materies, que nubis origo, Quomodo terra madens proprio sudore resudat In nubes celoque suos componit amictus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:16)
In tenebris lucem simulant, in lite quietem, Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant Dulcia, sub specie recti uiciata propinant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:4)
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
Hic nouus Alcides celo summittitur, illic Perseus ardentis gladio metit ora Meduse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:3)
Hanc argumenta decoris Esse deam monstrant, instancia nulla refellit Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:4)
Sed soli Fronesi ducatum spondet et ipsi Consulit instanter, precepti robur eidem Consilio miscens, ut currum deserat, ipsos In celo deponat equos comitemque relinquat Inferius, que sit stabilis custodia tanti Depositi, currum sistens frenansque iugales, Ne si currus, equi, Racio nitantur in altum Tendere, nec talem dignetur habere uiantem Semita celestis, alios experta meatus, Erret equs, nutet Racio currusque uacillet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:12)
Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
In terra positus, in celo mente beata Viuat et in terris peregrinet corpore solo, Virtutum diues opibus, fecundus amore Celesti, carnisque domet racione tirannum, Teque tuum fateatur opus, quis fecerit actor Predicet artificemque suum factura loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION