라틴어 문장 검색

non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 2:3)
haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 3:2)
quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et gravi vectigali aedilicio, cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 1:1)
causa sero perorata sententias se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis imponeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:9)
Nec ignoro suscipiendas offensas in eligendo praeceptore, sed oportet me non modo offensas, verum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo subire quam parentes pro suis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 5:1)
Non fere quisquam in senatu fuit, qui non me complecteretur exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermissum iam diu morem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibus reduxissem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:1)
Saepe simultates ira morata facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 870)
Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam Revereri saltem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 16)
est enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 27:2)
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)
Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장4)
quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 8:9)
quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 8:13)
Alioquin si amor in illis esset et odium, esset amicitia et simultas, dissensio et concordia ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 21:2)
Nihil est simultatibus gravius, has ira conciliat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION