라틴어 문장 검색

ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini [salsi], uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:5)
praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum sinapi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:3)
inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 10:3)
Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec remoueantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:1)
resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:7)
deinde inponere sinapi sic ut exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 9:3)
At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua uel thymum uel hysopum uel nepeta decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:1)
manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:5)
eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:7)
Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:1)
- Oportet hysopum altero quoque die bibere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:6)
sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leuiter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:3)
utilis in ieiunio potio est apsinthi uel hysopi uel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:4)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:5)
potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION