라틴어 문장 검색

Imperator vero plurimis injuriis saepius concitatus, timens ne tot ac tantis copiis vis diversarum nationum augeretur, et sic audaciores facti, aut [0607B] avaritia aut aliqua occasione assumpta, insurgentes in civitatem Constantinopolim rebellarent, admonuit eos ne ultra in locis his aut littore remanerent, sed quantocius abhinc migrantes, in terminis Cappadociae et Romaniae apud portum Civitot et Rufinel hospitati moram facerent, donec adfuturae legiones et copiae cum eis simul in unum confluerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:1)
Qui, occasione assumpta, respondit haec ideo se fecisse, quoniam timuisset, ne in eum [0618B] insurgerent, eo quod primus fugam cum Turcopolis a castris inierit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:3)
Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:9)
tunc te velud in lubrico retinebis ac sistes,nec tibi dabis impetus liberos, qua eundum sit et quousque."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:20)
Et alibi, Dum licet et modici tangunt precordia motus, Si piget, in primo limite siste pedem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:6)
"Modestia est motum et cultum etomnem namque occupationem citra excessum et ultra defectum sistere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 49:4)
tunc te velut in lubrico retinebisac sistes, nec tibi dabis impetus liberos, [sed circumspicies, ] qua eundumsit et quousque.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 119:10)
et imperata exsequi, et jugum subire, et ad vocem magistri accelerare gradum, aut sistere, aut deflectere, aut aliqua munia sui operis quae jubentur, humano quodam famulatu obire consueverunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:4)
Haec igitur est animae sanitas, haec salubritas mentis, ut affluentia cesset erroris, sistatur culpa, ne serpat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:17)
Dum haec aguntur, filius rogavit regem adversus matrem, quam rex iussit in conspectu suo sisti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:14)
Hoc fruitur uulpes, insurgunt tedia coruo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:6)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)
aut cur sisti postulabas tantam familiam?
(아풀레이우스, 변명 45:1)
utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:2)
"simul iugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida incunditas levigabit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION