라틴어 문장 검색

nam 'eburnus' facit ab eo quod est 'ebur', 'eboreus' ab eo quod est 'eboris'. 'collo' autem, id est de collo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 114)
umeroque pelops insignis eburno Tantalus, pater Pelopis, volens deorum temptare divinita- tem, invitatis filium suum epulandum adposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 79)
postea dii, punito Tantalo, cum voluissent eius filium revocare ab inferis, Ceres ei eburneum bracchium restituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 711)
"Haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt, ut desipias Isidis ad hirundinem et sistrum et adsparsis membris inanem tui Serapidis sive Osiridis tumulum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:6)
tum nigri lemures ovoque pericula rupto, tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos incussere deos inflantis corpora, si non praedictum ter mane caput gustaveris alii.
(페르시우스, 풍자, satire 5123)
Itaque hercules postquam maris ira infesta convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et tu inquit Encolpi, succurre periclitantibus et vestem illam divinam sistrumque redde navigio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:5)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
Illa quidem nostro subiecit eburnea collo Bracchia Sithonia candidiora nive, Osculaque inseruit cupida luctantia lingua Lascivum femori supposuitque femur, Et mihi blanditias dixit dominumque vocavit, Et quae praeterea publica verba iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 74)
quid nunc Aegyptia prosunt Sistra?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 921)
at cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis, tu Veneri dominae plaude favente manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:94)
seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos, tu male iactato, tu male iacta dato:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 2:6)
cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, quoque sui comites ire vetantur, eat, cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, praeterquam siquos illa venire iubet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 133:1)
ecquis ita est audax, ut limine cogat abire iactantem Pharia tinnula sistra manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 128)
en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi gentis Iuleae nomina sancta fero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 132)
pectora sint nobis nivibus glacieque licebit atque hoc, quem patior, frigidiora loco, illa ducis facies in curru stantis eburno excuteret frigus sensibus omne meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 418)

SEARCH

MENU NAVIGATION