라틴어 문장 검색

Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis, et faueas concha, Cypria, uecta tua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 315)
a quo facessere iussa ex tanto tumultu, cum se domum reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium clivum ut in collem Esquiliarum eveheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat, iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 492:1)
igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 471:1)
eandem de Zmyrna, Lampsaco civitatibusque, quae Ioniae aut Aeolidis sunt, causam ab Antiocho accipite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 179:1)
quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant, indignum videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 193:1)
tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 495:1)
Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 394:2)
Smyrnae Stratoniceum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장3)
alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii lapides esse coniectos, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말27)
Creta viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장9)
Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, paene minus nullo Smyrna petenda loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 327)
Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula pervolvent.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 951)
Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 470:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION