라틴어 문장 검색

Quibus (ut communi rei conducere videbatur) repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, affirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione, principem firmare pacem in medio flumine coegisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 13:1)
Verum articulorum dolore Frigerido praepedito, vel certe (ut obtrectatores finxere malivoli), morbum causante, ne ferventibus proeliis interesset, universos regens ex communi sententia, Richomeres Profuturo sociatur et Traiano, tendentibus prope oppidum Salices:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 5:1)
At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 3:1)
Langobardi ex communi consilio suae regine Teudelindae licentiam tribuerunt, quali ipsa suo sociare voluisset coniugio, tali et illi regem constituissent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 122)
Quidam et etiam filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius, Francorum rex, coniugio sociavit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 310)
alia vero filia, Liupergam nomine, sociavit Taxiloni Baioariorum rex;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 311)
Et cum Wormatiam pervenisset domnus rex Carolus, sociavit sibi in matrimonium domna Fastradane regina.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 86:2)
Sociatoque sibi Karolo rege, fratre Hludowici, Bosonem in Vienna civitate incluserunt, pacemque ei obtulerunt, quam ille rennuit suscipere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:5)
Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:1)
Post nativitatem vero Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit, ut sibi eos sociaret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:1)
Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:2)
regi in repudianda uxore legitima favisset, a munere remotus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 6:2)
Eodem tempore Hubertus clericus, de quo supra scribitur, cuius sororem Lotharius rex pridem repudiatam dimisit, a quinque episcopis excommunicatus, a filiis Cuonradi, fratris quondam Iuthit reginae, in bello occiditur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:4)
restituens ei legitimam uxorem prius ab eo nefanda occasione repudiatam, indeque Romam rediens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:8)
Ne fortem societ fragilis, uult fabula presens.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION