라틴어 문장 검색

nihil enim potuit fieri amantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 4:2)
itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et ex his proximis litteris magnum cepi fructum et iudici et offici tui, iudici, quod intellego te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi quod rectum honestumque sit, offici, quod te mecum, quodcumque cepissem consili, polliceris fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 19 1:2)
id velim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 7 1:7)
requisivi equidem proprias ad me unum litteras, sed neque vehementer et amanter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 4:6)
qua re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis rea ne fiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 548)
A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 2:7)
nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 5 2:5)
rescripsi epistulae maximae audi nunc de minuscula in qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris in quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 1:1)
nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 1:6)
a. 700 (54). MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM de Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae a te amantissime cogitata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 93)
qualis enim tibi ille videtur Ta/ntalo progna/tus, Pelope na/tus, qui quondam a/ socru Oe/nomao rege Hi/ppodameam ra/ptis nanctus nu/ptiis - ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:1)
C. PLINIUS POMPEIAE CELERINAE SOCRUI S.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 41)
Susceperam causam Iuni Pastoris, cum mihi quiescenti visa est socrus mea advoluta genibus ne agerem obsecrare;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:1)
accipiam a socru, cuius arca non secus ac mea utor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 8:3)
ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION