라틴어 문장 검색

ita cum fundatior erit ex harenato directura, eo firmior erit ad vetustatem soliditas tectorii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장21)
ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas, neque aliud vitium in se recipere poterunt, sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장25)
Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas et sine viribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter evanescunt, quae autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장30)
Sin autem ventus interpellaverit et motionibus lineae non potuerint certam significationem facere, tunc habeat in superiore parte canalem longum pedes V, latum digitum, altum sesquidigitum, eoque aqua infundatur, et si aequaliter aqua canalis summa labra tanget, scietur esse libratum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장6)
denticulis aequalibus sunt perfecta, qui denticuli alius alium inpellentes versationes modicas faciunt et motiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장23)
Haec regulae habent ferrea choragia fixa et iuncta cum pinnis, quarum pinnarum tactus motiones efficit regularum continenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장14)
motione vero vectium vehementiore spiritus frequens compressus epitoniorum aperturis influit et replet animae canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장19)
item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION