라틴어 문장 검색

Regis clementia rebelles Cornubienses, postquam domum rediissent sine poena dimissi, verum (ut diximus) solidi unius aut duorum pretio redempti, magis animaverat quam sanaverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:3)
25. Alia lex condita est quae prohiberet importationem alicius manufacturae ex bysso vel simplicter vel cum mixtura alterius fili textae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:1)
Verum ad pannos integros sericos non extendebat (quoniam eo tempore ars huiusmodi manufacturas conficiendi in usu apud Anglos non erat), verum ad byssum textilem tantum veluti teniolarum, astrigmentorum, reticulorum, ligularum, et cingulorum, etc.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:2)
Etiam incarceratos omnes circa civitatem Londini redemit qui detenti erant pro debitis aut foedis ad summam quadraginta solidorum aut infra.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:17)
A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
(불가타 성경, 바룩서, 4장71)
sex emptus solidis!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De birro castoreo3)
Si quid in illis esset solidi, aliquando et inplerent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 11:3)
quin potius, si requiras, ordinis res est, ut et dives hic purpura byssoque veletur et Lazarus hic ulceribus et paupertate feriatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:2)
Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION