라틴어 문장 검색

Et licet hoc pardus sit tempore corpore tardus, Calliditate uiget nec mentis acumine friget.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:5)
Hoc autem nos exempli gratia in multiplici tantum proportione docebimus, sollertem vero in aliis quoque inaequalitatis speciebus id experientem eadem ratio praeceptorum iuvabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:15)
Pura sollers cernere mente,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 2:1)
Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueverat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 71:2)
Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo detrimento milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 17장3)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
additur armis calliditas parcusque sui tumor iraque numquam prodiga telorum, caute contenta minari nec nisi servandae iactus inpendere vitae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice17)
certum sollertia destinat ictum nil spatio fallente modum, servatque tenorem mota cutis doctique regit conamina nisus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice19)
casta domus, sincera fides, industria sollers.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae51)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
sollers lusit hiems, imperfectoque rigore nobilior vivis gemma tumescit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIII)2)
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae spe propiore tori mater sollertior ornat adveniente proco vestesque et cingula comit saepe manu viridique angustat iaspide pectus substringitque comam gemmis et colla monili circuit et bacis onerat candentibus aures:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:224)
par causa saevitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temeraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장5)
marique alio Nicopolim Romanam coloniam ingressus, ibi demum cognoscit sollertius interrogatum quisnam foret dixisse M. Silano genitum et multis sectatorum dilapsis ascendisse navem tamquam Italiam peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION