라틴어 문장 검색

Destruunt quoque magnanimitatem et humanae naturae exaltationem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:40)
Magnanimitatem Romanam nunquam gens aliqua aequavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:46)
Tertium eorum qui sublimius nimium efferuntur et magnanimitate praediti sunt supra quam aetas provectior ferre valeat, qualis fuit Scipio Africanus, de quo Livius ita praedicat, ultima primis cedebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:39)
Veruntamen ut seipsum laudare, servato decore, vix conceditur nisi in casibus admodum raris, ita vocationem suam et munus quod gerit, aud studia quibus se addixit, laudare quis cum venia possit, imo cum specie quadam magnanimitatis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:24)
Haec enim ex vanitate neutiquam procedit, sed ex arte et prudentia cum magnanimitate quadam coniuncta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:29)
Quem pede dum tangit sollers et dentibus angit, Intus inanescit, uis illa tumoris ut exit".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:20)
Hoc autem nos exempli gratia in multiplici tantum proportione docebimus, sollertem vero in aliis quoque inaequalitatis speciebus id experientem eadem ratio praeceptorum iuvabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:15)
Pura sollers cernere mente,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 2:1)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
certum sollertia destinat ictum nil spatio fallente modum, servatque tenorem mota cutis doctique regit conamina nisus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice19)
casta domus, sincera fides, industria sollers.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae51)
sollers lusit hiems, imperfectoque rigore nobilior vivis gemma tumescit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIII)2)
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae spe propiore tori mater sollertior ornat adveniente proco vestesque et cingula comit saepe manu viridique angustat iaspide pectus substringitque comam gemmis et colla monili circuit et bacis onerat candentibus aures:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:224)
par causa saevitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temeraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION