라틴어 문장 검색

DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 2:1)
Id factum eius modumque ipsum quo caecitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem quam tum agebat, non inconcinniter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 3:1)
Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 4:2)
Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 18:1)
Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 14:1)
Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus, nobili genere amplissimisque honoribus ac summo loco in civitate praediti, odio inter sese gravi et simultate diutina conflictati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 6:1)
Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 5:1)
Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 7:1)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
RODUM insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητήσ fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 2:1)
Hac eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 4:1)
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset AESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 1:1)
Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, 'aequilibrium.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 34:1)
Princeps haec animo virili, malitia autem muliebri, praedita, thesauris quoque non exiguis affluens propter dotis suae amplitudinem providamque eius dispensationem, et ipsa liberorum exors curisque aliis fere soluta, pro fine consiliorum sibi proposuerat ut videret in solio regali Angliae familiam suam iterum collocatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:14)
Certe vir magnus fuit Adrianus, et multa eruditione, prudentia, et in rebus civilibus dexteritate praeditus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION