라틴어 문장 검색

id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicauit, ac proxima nocte somniauit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quae dedisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:3)
At in Achaia somniauit initium sibi suisque felicitatis futurum, simul ac dens Neroni exemptus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 5:1)
Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit excedere sacrario negantemque ultra se tueri eum posse, quod exarmata esset a Ioue.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:1)
omnes enim que garrio murmurant aut mussant aut cogitant aut somniant, et que inventa non attestantur. 18.
(단테 알리기에리, Epistolae 80:2)
Quodsi me noles usquam discedere, reddes forte latus, nigros angusta fronte capillos,reddes dulce loqui, reddes ridere decorum etinter uina fugam Cinarae maerere proteruae.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0719)
Unde cotidie ad eos, qui per scalam Iacob somniante descendunt, loquitur Deus:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:18)
"Illae interim, quael sacerdotes suo vident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:83)
Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:12)
Tunc Vettius, quamvis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterva motus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 5:1)
Undenis pedibusque syllabisque Et multo sale nec tamen protervo Notus gentibus ille Martialis Et notus populis - quid invidetis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, IX1)
A pedibus didicere manus peccare protervae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIV2)
nocti se inmiscvit atrae hoc ad visum somniantis referendum est, id est in noctem se miscuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5701)
et quidam tradunt ideo in ulmo somnia inducta, quod vino gravati vana somnient et ulmus apta sit viti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2832)
"Tu, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:5)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION