라틴어 문장 검색

Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem;
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 15:5)
Et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:26)
Splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis, Ducitur addictus, te futuente, cliens;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II5)
Plautus in Addicto "opus facere nimio quam dormire mavolo, veternum metuo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1244)
Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas factus sit alter eius sistendi, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 55:3)
"quanti addictus?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:6)
sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 13:5)
eumque addictum iam totum puto esse Calvi Licini Hipponacteo praeconio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 24 1:11)
quod i ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessitate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:3)
cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:14)
Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam sedeat redemptus histrionis ad rictus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:2)
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctu singula virus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 618)
Sic ego poenas sontibus impono, sic est mea magna potestas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:9)
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION