라틴어 문장 검색

quos si duo rursus septenario dempserim, supersunt v, atque ex his alios duos, iij rursus exuberant, quos alio binario deminutos sola unitas superstes egreditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 2:5)
Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
Signat superstes fama tenuis pauculis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 17:1)
Nec cura mordax deserit superstitem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 5:1)
cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:2)
Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:13)
ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:330)
scilicet Arctois concessa gentibus urbe considet regnum Rhodano capitique superstes truncus erit?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:105)
confusis rebus uterque divinam tribuistis opem, sed tardior ille iam captae vindex patriae, tu sospitis ultor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:161)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
illae cum corpore lapsae intereunt, haec sola manet bustoque superstes evolat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:131)
gens, qua non Scythicos diffusior ulla Triones incoluit, cui parvus Athos angustaque Thrace, cum transiret, erat, per te viresque tuorum fracta ducum lugetque sibi iam rara superstes, et, quorum turbae spatium vix praebuit orbis, uno colle latent.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:288)
Tritonia casside fulva caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus ima parte viget, moriens et parte superstes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:13)
ibat grandaevus nato moriente superstes post trabeas exul.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:125)
i potius genti reliquus tantisque superstes Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:93)

SEARCH

MENU NAVIGATION