라틴어 문장 검색

Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
Postquam celestes aditus celique profundum Astrorumque uagos reditus emensa reliquit, Inque supercilio mundi stetit anxia, mente Fluctuat, in uarios motus deducitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:1)
"O regina poli, celi dea, filia summi Artificis, facies nec enim diuina caducam Te docet, aut nostri generis defflere litturam, Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur Reginam natamque Deo tua gloria monstrat, Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi, Extramundanus orbis regioque Tonantis Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est, Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:1)
Nam uaga sum, tremebunda, stupens, indocta, laborans, Defficiens, ignara loci, peregrina, fatiscens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:2)
Que, nitens superare polos sedesque supernas Inuadens, penetrale Dei talamumque Tonantis Consiliumque Iouis nutans, uaga, sola pererrans, Aggredior, celique uias pertempto latentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:3)
Succedit Logice uirtus arguta, nec alget Munere pigmeo, uerum contendit in illo Spargere diuicias et dandi laxat habenas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 14:1)
Hic est Fortune sua mansio, si tamen usquam Res manet instabilis, residet uaga, mobilis heret, Cuius tota quies lapsus, constancia motus, Voluere, stare, situs discurrere, scandere casus, Cui modus et racio racionis egere, fidesque Non seruare fidem, pietas pietate carere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:6)
Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
Pigritat affixus uagine mucro nec extra De facili prodit, longo tempore quiescens, Quem Senium nudare parat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:7)
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
Generosa possessio, quae sparsa colligitur, erogata revertitur, publicata suscipit incrementum!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:32)
Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)
Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION