라틴어 문장 검색

per quem corpora se liberare nituntur a pressura aut tensura praeter-naturali, et restituere se in dimensum corpori suo conveniens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:2)
Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
At contra in hoc Motu Hyles, corpora novam sphaeram sive dimensum appetunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:4)
Vana siquidem fuerit opinio posses maniplum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii iugo cohibere et froenare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:5)
Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos utrinque statuis ligneis, inauratis vel saltem aenei coloris, cinctos cum statione spatiosa et lata in vertice.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:11)
Ultra frontem aedificii aream spatiosam designo cuius latera tria sint ipsa aedium fronte haud paulum humiliora, atque in quatuor angulis eiusdem areae turres extruantur, altitudinem laterum praedictorum nonnihil superantes, ad gradus quibus in superiora ascendatur capiendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:2)
Latus universum area ex parte convivii occupent spatiosae et speciosae porticus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:6)
Ambulacra ampla et spatiosa esse volo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:6)
Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장5)
Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장3)
modo balineum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장29)
Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a cervice huius descendit ad colem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장60)
in eo, cui glans parva, iuxtaque eam cutis spatiosior, brevior vero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장5)
si spatiosius, terebris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장3)
modo balineum, sed conclaui quam maxime et alto et lucido et spatioso.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION