라틴어 문장 검색

uniusne an plurium generum vites habendae sint, eaeque separatae ac distinctae specialiter, an confusae et mixtae catervatim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 3:4)
iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia paene in utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor et gladiatorum equorumque studia:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 3:1)
praeterea monetae publicisque uectigalibus peculiares seruos praeposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 3:2)
nam ut senatus actis continetur, cum C. Laetorius, adulescens patricii generis, in deprecanda grauiore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus conscriptis allegaret, esse possessorem ac uelut aedituum soli, quod primum Diuus Augustus nascens attigisset, peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo, decretum est ut ea pars domus consecraretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 5장 1:6)
illa quoque uerene an falso per ludibrium iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse eum, et ordinario quidem dispensatori breuiarium rationum offerenti paropsidem leguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem choraulae mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua e peculiaribus loculis suis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 3:1)
sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit, Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi legatione suscepta, exorandumque praebuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 4장 1:1)
servabantque argumentum originis peculiarem sermonem ex Graecis plerumque vocibus constantem, ceterum propter commercii necessitatem finitimorum barbarorum lingua utebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:40)
"nam et epistulae transmarinae sunt et specialiter sermo dictatus raros potest invenire, quos mordeat."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:28)
Lati collibus eminent recessus, Et planus modico tumore vertex Caelo perfruitur sereniore Et curvas nebula tegente valles Solus luce nitet peculiari;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV2)
furor iraque mentem praecipitant potest quidem specialiter accipi, id est mentem meam furor et ira praecipitarunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3161)
sed melius est specialiter hoc Aeneae dare, qui conpulsus auguriis est diversas terras, hoc est e regione positas, quaerere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 43)
mediaeque per elidis urbem hinc est indignatio, quod in ea civitate Iovem imitabatur, in qua specialiter Iuppiter colitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5881)
huc geminas nunc flecte acies totum visum tuum huc dirige et hunc specialiter intuere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7881)
namque pars aliqua Tusciae dat Turno auxilia, cum Tuscos dixerimus specialiter Aeneae favere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5032)
quae cuique est fortuna hodie specialiter Iuppiter pro Troianis agit, sed hac arte, ut videatur totum pro Iunone loqui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1071)

SEARCH

MENU NAVIGATION