라틴어 문장 검색

cuius si tantisper summoveant dignitatem isti, qui amicos ludificabundi non tam iudicialiter quam oculariter intuentur, dicant velim in hominis forma quid satis praestans, quid spectabile putent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 4:2)
Flavius Nicetius, vir ortu clarissimus, privilegio spectabilis, merito inlustris et hominum patriae nostrae prudentia peritiaque iuxta maxumus, praeconio, quantum comperi, immenso praesentis opusculi volumina extollit, insuper praedicans, quod plurimos iuvenum nec senum paucos vario genere dictandi militandique, quippe adhuc aevo viridis, ipse sim supergressus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 2:3)
neque enim post opus missum superest quod poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:2)
quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
sublimis agebat, dulce rubens viridique genas spectabilis aevo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권121)
Ita summa gratia eius de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex esse possit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:1)
Ceterum cum in lege praescribit maledictum esse qui muliebribus vestietur, quid de pantomimo iudicabit, qui etiam muliebribus curvatur1?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION