라틴어 문장 검색

Flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur, Tondebit pueros iam nova nupta tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVIII2)
Praeluxere faces, velarunt flammea vultus, Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLII2)
attritus splendescere vomer Lucretius "oc- culto decrescit vomer in arvo":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 461)
Sunt autem stellae natura flammeae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:1)
omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
dextrorsum orbem flammeum Radiatum solis liquier cursu novo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 66:5)
dextrorsum orbem flammeum radiatum solis liquier cursu novo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 66:5)
sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:1)
postrēmō flammeum in capite induit corōnamque flōrum.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae24)
Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in cubiculum traxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:1)
Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:1)
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, subpositus monti quam vomit ore Gigans, Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici, quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1012)
signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco contigit, inque comis flammeus arsit apex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권411)
corpora veste levant et suco pinguis olivi splendescunt latique ineunt certamina disci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:2)
"De tenebris lux splendescat", ipse illuxit in cordibus nostris » (2 Cor 4,6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION