라틴어 문장 검색

omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:1)
Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:1)
Et sibi pauca rogent - multos si pauca rogabunt, Postmodo de stipula grandis acervus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 874)
Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, de stipula Tatio regna tenente fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 24:3)
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, subpositus monti quam vomit ore Gigans, Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici, quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1012)
"nec pudor in stipula placidam cepisse quietem et faenum capiti supposuisse fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권116)
"in stipula placidi capiebat munera somni, et tamen ex illo venit in astra toro."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권93)
"captivam stipula faenoque involvit et ignes admovet:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권477)
certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabalis saepe tuli plena, februa casta, manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권491)
moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos traicias celeri strenua membra pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권523)
prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권534)
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권166)
Utque leves stipulae demptis adolentur aristis, ut facibus saepes ardent, quas forte viator vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:15)
Tamen una recepit, parva quidem, stipulis et canna tecta palustri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION