라틴어 문장 검색

Ergo Minerua uidens tanto splendore Sophye, Tot donis tantisque datis splendere sorores, Ordinat, iniungit, iubet, imperat, orat ut instans Quelibet istarum comitum, comitante Sophia, Corpore, mente, fide studeat, desudet, anhelet, Instet et efflciat ut currus currat ad esse, Quo terre spacium, mare, sydera, nubila, celum Transeat et, trini superato cardine celi, Scrutetur secreta Noys sensusque profundos Hauriat et summi perquirat uelle magistri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:1)
Qui tamen iccirco uestit sua dicta latebris, Ne sua prostituat secreta suumque relinquens Archanum, uulgo tandem uilescere cogat, Nam sua secreti maiestas uilet et omni Priuatur splendore sui, si publica fiat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:6)
Exemplans auri speciem miraque polytus Arte iacet crinis, inuestit colla capillus In uultuque natat color igneus, ignis in ore Purpureus roseo uultum splendore colorat, Sed partim uultus candor peregrinus inheret Natiuoque suum certat miscere colorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:5)
Gemmis stellatam speciem themonis inignit, Argento sparsim themonem uestit et ipsi Ligni materie, que pollet honore minori, Extremus succurrit honor redimitque minorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:9)
Ligni primeuos ortus omnesque querelas Splendor adoptiuus sepelit lignique uetustas Exulat et primos sic obliuiscitur ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:10)
Ergo decora, decens, gracilis, subtilis, acuta Pollet et in uultu monstratur copia mentis, Nam uultus noster liber est et littera cordis Nuncius, interpres uerax animique figura.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:4)
Vestis inardescit gemmis auroque superbit Et splendore suo Stellas equare uidetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:5)
His igitur, uelud ipsius natura requirit, Nobilitatur equi species, infraque secundus Pollet equs specieque minor cultuque minori Cultus et inferior, cursuque remissior illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:1)
Degenerat polletque minus, lentescit abunde Quartus equs formaque jacet cursuque tepescit, Predictis famulans, illos quasi pronus adorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:1)
Etheree lucis superatis tractibus, illa Alcius ingreditur spacium, quo splendor et ignis Iura tenent, lux grata micat, sed coniuga luci Lucis blandicias retrahit uis ipsa caloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:2)
Quid notet in luna lune nota quidue notando Signet, nec tenuem possit delere lituram Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat Parua lues, nec ei dignatur cedere, cum quo Litigat et radio lucis magis umbra diescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:6)
Alcius euadens, uirgo conscendit in altum, Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet Et lucis scaturit fons uiuus, uena caloris Manat splendorisque noui thesaurus habundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:1)
Illic feruet hyems, estas algescit et estus Friget, delirat splendor, dum flamma tepescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:2)
Hic hominis gressus nutans peccaret eundo, Hebrius erraret pes ipse pedisque lucerna Occia uisus hebens ageret, pedibusque negaret Ducatum, lumenque foret sub lumine cecum, Non quod regnet ibi noctis caligo, sed illam Emphatice lucis splendor purgatus inungit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:5)
Ens iustus sine iusticia, uiuens sine uita, Principium sine principio, finis sine fine, Immensus sine mensura, sine robore fortis, Absque uigore potens, sine motu cuncta gubernans, Absque loco loca cuncta replens, sine tempore durans, Absque situ residens, habitus ignarus habendo Cuncta simul, sine uoce loquens, sine pace quietus, Absque nouo splendore nitens, sine luce choruscans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION