라틴어 문장 검색

Alii vero removentes parietes aedis et adplicantes ad intercolumnia, pteromatos spatiis sublati efficiunt amplum laxamentum cellae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장19)
Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant ad comparandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장1)
post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장15)
de magnitudinibus autem finitio nulla debet esse, sed faciunda ad maximum navium modum, uti, etsi maiores naves subductae fuerint, habeant cum laxamento ibi conlocationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장27)
Eleusine Cereris et Proserpinae cellam inmani magnitudine Ictinos dorico more sine exterioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum pertexit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말57)
ita aucto vestibulo laxamentum initiantibus operique summam adiecit auctoritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말59)

SEARCH

MENU NAVIGATION