라틴어 문장 검색

Inter femineas tota qui luce cathedras Desidet atque aliqua semper in aure sonat, Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII7)
sed quamvis cesserit annis, Sanctior est salva parva tabella rate.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIX3)
Dum mea Caecilio formatur imago Secundo Spirat et arguta picta tabella manu, I, liber, ad Geticam Peucen Histrumque iacentem:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIV1)
Non est sportula, quae negotiatur;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVI5)
Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas, Milia te centum num tribuisse putas?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVII1)
Tibi habe, Polycharme, tabellas Et Caietano milia crede duo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVII3)
Si te sportula maior ad beatos Non corruperit, ut solet, licebit De nostro, Matho, centies laveris.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLII1)
Promissa est nobis sportula, recta data est.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX6)
Tu languore quidem subito fictoque laboras, Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXV2)
Septem post calices Opimiani Denso cum iaceam triente blaesus, Affers nescio quas mihi tabellas Et dicis 'Modo liberum esse iussi Nastam - servolus est mihi paternus - :
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVII1)
Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CII1)
Natali, Diodore, tuo conviva senatus Accubat, et rarus non adhibetur eques, Et tua tricenos largitur sportula nummos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVII1)
Pulchrior in terris nulla tabella foret.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII5)
Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXV10)
Hinc pistor fatuas facit placentas, Hinc et multiplices struit tabellas Et notas caryotidas theatris.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION