라틴어 문장 검색

Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat, locorumque squalor et solitudines inviae fatigatum militem terrebant humanarum rerutque sine ullo humani cultus vestigio attoniti intuebantur et, antequam lux quoque et caelum ipsos deficerent, reverti iubebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 14:1)
aegida tum primum virgo spiramque Medusae ter centum saevis squalentem sustulit hydris,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 416:1)
nec levior comitatur Aron, horrentia cuius discolor arma super squalentesque aere lacertos
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 550:1)
o utinam nullo te sim visura labore ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 562:1)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Legimus Iudith - si cui tamen placet volumen recipere - viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:19)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si vanus et Euganea quantumvis mollior agna, si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentis traducit avos, emptorque veneni frangenda miseram funestat imagine gentem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII5)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
at contra quae cumque molesta atque aspera constat, non aliquo sine materiae squalore repertast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:9)
Tertium restat ex his quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:1)
Squalere enim dictum est ab squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:3)
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:1)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
cuius significationis multo adsiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION