라틴어 문장 검색

Totius operis ambitus CCCLXV stadia conplectitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:4)
singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:5)
Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt - per LXXX stadia habitabatur - , nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 31:2)
Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 35:1)
Oritur in montibus Uxiorum et per l, stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 1:3)
DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 2:2)
XXX fuere stadia, quae remensi sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 25:2)
Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 6:2)
Rex abstersis, quas profuderat, lacrimis bonum habere animum iubet, visuros urbes suas coniugesque, et castra ibi duo ab urbe stadia communit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 9:2)
inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 11:5)
Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 3:1)
Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 6:1)
Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 10:2)
CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 12:1)
is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam ce stadia abesse, exercitum, utpote praedae avidum, inconpositum inordinatumque procedere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION