라틴어 문장 검색

Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
de stamine pampinus exit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:5)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:7)
Stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:5)
staminaque impresso fatalia pollice nentes "tempora" dixerunt "eadem lignoque tibique, o modo nate, damus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:2)
Tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:10)
Quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, i, cape cum calathis et stamina pollice torque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:4)
scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae stamina bis genito bis cecinere tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 37)
non ita sunt fati stamina nigra mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1311)
pronuba iam gravidae fulcrum et geniale parantur;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권82)
quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum, illum delicias nunc divi principis, illum purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum, umque suo in templis vota exaudire marito?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권90)
sic tradunt habitasse Remum, regalia faeno fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae conpositam chlamydem villoso corpore gestent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2107)
distantes regione plagae divisaque ponto litora conveniunt nunc per vadimonia ad unum et commune forum, nunc per commercia et artes ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra externi ad ius conubii;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2213)

SEARCH

MENU NAVIGATION