라틴어 문장 검색

Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:6)
Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:1)
Quibus litteris acceptis insolenti voluptate efferebatur, quod sibi novarum provinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:3)
Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 24장2)
Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 13장3)
ex sue ungulae, rostra, aures, volvae sterilesque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장8)
ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:2)
ex sue ungulae, rostra, aures, vulvaeque steriles:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:2)
quid fertile terris, quid plenum sterili possit sub consule nasci?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:302)
Memphis si forte negasset, pensabam Pharium Gaetulis messibus annum, frugiferas certare rates lateque videbam Punica Niliacis concurrere carbasa velis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:39)
quis sterilem non credat humum?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus9)
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras proelia moturus superis, quod solus egeret conubiis sterilesque diu consumeret annos impatiens nescire torum nullasque mariti inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:13)
Aestuat ante alias avido fervore legendi frugiferae spes una deae:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:70)
namque modo adversis invadi viscera telis, nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes, nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:27)
steriles iuvat ire per aestus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:141)

SEARCH

MENU NAVIGATION